logo
  • Slide Home 1

PRÆFATIO in Atlantem

Atlas rex Mauretaniae & regio stemmate natus, patrem habuit Terrenum siue indigenam, iuxta Eusebij ex antiquißimis historicis testimonium, qui fuit Caelus cognominatus, & matrem Titeam, cognomine Terram, auum paternum simulque maternum Elium siue Solem regem Phoeniciae, qui cum vxore Beruth in Biblo habitat ambos insigniter in Astronomia & naturalibus disciplinis versatos, ita ut eruditionis gratia Solis & Caeli nominibus digni haberentur.

Et quidem Atlas, vt citant veteres, Diodorus lib.4.cap 5. astrologus fuit peritißimus, deque sphaera primus inter homines disputavit. Fratres habuit multos, quos Caelus ex diuersis vxoribus genuit usque ad 45. quorum 17. ex Titea prudentißima, & hominibus multum benefica foemina habuit, quos communi nomine a matre Titanes appellauit; Sorores quoque habuit, inter quas praecipuae fuerunt Basilia, quae fratres omnes suos in gratiam matris educauit proptereaque magnam aiunt matrem appellatam, & Rhea quam Pandoram dixerunt.

Basilia autem cum Caelus obijsset, vt prior annis, prudentiaque & virtute reliquis praestantior, communi fratrum & populorum consensu regnum nacta est adhuc virgo, cum nulli antea nupsisset. Postmodum cupiens regni haeredem relinquere, frati Hyperioni nupsit, ex quo duos peperit liberos, Solem et Lunam, quorum prudentiam admirati Hyperionis fratres, ne ipsius posteris regnum confirmaretur, ipsum obtruncarunt, & Solem adhuc puerum in flumine Eridano suffocarunt.

Tum Caeli filij, quorum nobiliores Atlas & Saturnus erant, inter se partiti sunt regna patris, Atlanti loca iuxta Oceanum, & Lybiam vsque & fretum Gaditanum contigerunt, vbi mons Atlas & gentes Atlantes ab eo dictae sunt in Mauretania. Saturno vero Sicilia ac Libya obvenerunt, qui & postea exosus a suis ob tyrannidem in patrem Caelum commissam, fugit in Italiam, ibi a Iano particeps regnis factus. Quia autem Diodorus citat, primum apud Atlantes regnasse Caelum, hominesque antea agros dispersos ad coetum condendaque, vrbes ab eo exhortatos esse, certum est, antiqißimos hos reges esse, fuit enim Atlantis filius Atlas, pulso fratre Hespero, rex Iberiae, quae post Hispania est dicta, anno post diluuium vniversale738., Hespero in Etruriam fugiente, vbi factus est Iani tutor.

Auus Atlantis Elius in Phoenicia regnabat anno a diluuio 662.

Et testatur Diodorus hos reges insignem prudentiam ex natura rerum & contemplatione nactos, simul & humanitati ac pietati assuefactos esse, vt merito dicat Diodorus, Atlantides tum pietatis, tum erga aduenas humanitatis prae caeteris gentibus laudem tulisse, quando vix 22. aut 23. generatione completa, multae continentis partes hominibus adhuc vacuae erant. Habuit Atlas plures filios, sed vnum pietate ac in subditos iustitia humanitateque insignem, quem Hesperum appellauit, qui cum in Atlantis cacumen ad scrutandos astrorum cursus ascendisset, subito a ventis correptus, nequaquam amplius visus est. Sic Diodorus; sed ego vt dixi regem in Iberia fuisse inuenio, adeoque ventis fecundis in eam traiecisse, vbi ita prudenter & pie vixit, ut cum a fratre in Etruriam fugisset, ob insignem sapientiam & prudentiam, in Iani tutorem & regni administratorem sit constitutus, quae munia frater eius Atlas post Hesperi mortem suscepit.

Hunc Atlantem tam insignem eruditione, humanitate ac sapientia virum mihi imitandum proposui, quo ad ingenium & vires suppetunt, Cosmographiam veluti ex alta animi specula contemplaturus si forte aliquid veritatis in rebus nondum percognitis rimari poßim, quo ad sapientiae studia conferas. Et vt Cosmus omnium rerum numerum, species, ordinem, harmoniam, proportionem, virtutes & effectus continet, ita a creatione incipiens, partes eius omnes, quatenus methodica ratio postulat, iuxta creationis ordinem enumerabo, & physice contemplabor , quo causae rerum innotescant, ex quibus scientia constat, ex scientia, sapientia quae ad bonos omnia fines dirigit, ex sapientia prouidentia quae finibus facilem viam praestruit: hic erit mihi scopus omnium, deinde suo ordine tractabo caelestia, mox astromantica, quae ad diuinationes ex astris pertinent , quarto elementaria , denique geographica , sic totum mundum tanquam in speculo proponam, ut ad inueniendas rerum causas, sapientiam & prudentiam assequendam, sint aliqualia rudimenta, & lectorem ad altiores speculationes ducere poßint.

genealogia



In conclusione resta da scoprire quale fu la fortuna dell'atlante di Mercatore.

[ pagina iniziale Gerardo Mercatore ]

Stampe Antiche

di Davide Biffis

Abbiamo intrapreso l’attività nel 1981 dapprima dedicandoci alle stampe antiche di Maestri, quindi rivolgendoci alla cartografia e vedutistica italiana e alle stampe antiche decorative. Partecipiamo alle più conosciute mostre di antiquariato del nord Italia, affiancate dal 2012 dall’attività di vendita online tramite questo sito.

Contatti

WhatsApp: 347 019 30 06
Indirizzo: via Alemagna, 13 - 31030 - Carbonera (TV)

Appuntamenti

Da sabato 20 fino a domenica 28 aprile saremo presenti alla manifestazione d'antiquariato di Assisi. Ogni approfondimento è rimandato alla nostra pagina dedicata ad AMAB Assisi Mostra Arte Antiquariato Bastia Umbra 2024.

assisi antiquariato 2023

Utilizziamo i cookie per migliorare la tua esperienza di navigazione. Navigando questo sito sei d'accordo con l'utilizzo degli stessi. Maggiori informazioni. OK